- SACCATI
- SACCATIcognomen Ammiano, Origenis praeceptori, attributum; quod, antequam sub disciplina Clementis Alexandrini literis operam navaret, unde postmodum Praeceptoris sui successor et Origenis Praeceptor evasit, gerulus esset seu baiulus. Graece enim Σάκκας saccarius est seu saccigerulus. At Saccati, apud Marth. Parisium, A. C. 1257. Eôdem tempore novus Ordo apparuit Londini: de quibus fratribus ignotis et non praevisis, qui, quia saccis incedebant induti, Fratres Saccati vocabantur: Saccini aliter, item Saccitae et Sacci, Monachi quidam appellati sunt, quod saccis pro veste uterentur. Iidem de Paenitentia Iesu Christi, vel de Saccis, vocitantur in Bulla Ioannis A. C. 1319. qui in Gallia frequentes, inde in Angliam transiêrunt, annô praedictô. nec Fratres solum, sed et Sorores de Sacco occurrunt, apud Raymundum de Capua in Vita Agnetis num. 7. Proscripti in Concilio Lugdunensi A. C. 1275. Thom. Walsinghamus, Aliquos status de ordinibus mendicantium approbavit --- aliquos reprobavit, ut Saccinos, qui intitulantur de Paenitentia seu de Valle viridi. Galli Sacs et Sachez vocarunt, Car. du Fresne in voce Sacci. Vide et Macros Hierol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.